monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII

1 Opus vero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, verum etiam in usu scortorum, quam terrena civitas licitam turpitudinem fecit, quamvis id agatur, quod eius civitatis nulla lex vindicat, devitat tamen publicum etiam permissa atque inpunita libido conspectum, et verecundia naturali habent provisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere vincla prohibitionis, quam inpudentia removere latibula illius foeditatis.
2 Sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem vocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit?
3 Nonne omnes famulos atque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam vel blandiri coniux coniugi incipiat? Et quoniam, sicut ait etiam quidam "Romani maximus auctor eloquii", omnia recte facta in luce se conlocari volunt, id est appetunt sciri: hoc recte factum sic appetit sciri, ut tamen erubescat videri.
4 Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur.
5 Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem appetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena?